banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Schiavi esemplari ad eroici
Pagina 116 Numero 83

Caius Gracchus, timens ne in potestatem inimicorum perveniret, Philocrati servo suo cervices incidendas praebuit. Quas cum celeri ictu abscidisset, gladium cruore domini manantem per sua egit praecordia. Euporum alii hunc vocitatum existimant: ego de nomine nihil disputo, famularis tantum modo fidei robur admiror. Cum C. Plotius Plancus, a triumviris proscriptus, in regione Salernitana lateret, delicatiore vitae genere et odore unguenti occultam salutis custodiam detexit: istis enim vestigiis eorum, qui miseros persequebantur, sagax inducta cura abditum fugae cubile odorata est. A quibus comprehensi servi latentis multumque ac diu torti negabant se scire ubi dominus esset. Non sustinuit deinde Plancus tam fideles tamque boni exempli servos ulterius cruciari, sed, verens ne illi trucidarentur, processit in medium iugulumque gladiis militum obiecit. Quod certamen mutuae benevolentiae arduum dignosci facit utrum dignior dominus fuerit, qui tam constantem servorum fidem experiretur, an servi, qui tam iusta domini misericordia quaestionis saevitia liberarentur.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22290
[silly] - [2012-06-14 09:46:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!