banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Se Roma parlasse con Cesare...
Pagina 113 Numero 79

Si tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent: «O Caesar, nos te genuimus fortissimi viri, in optima urbe, decus praesidiumque nobis, hostibus terrorem: quae multis laboribus et periculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maximam in terris; domum familiamque clarissimam, praeterea bonas artes, honestas divitias, postremo omnia honestamenta pacis et praemia belli. Pro his amplissimis beneficiis non flagitium a te, neque malum facinus, petimus, sed ut libertatem eversam restituas: qua re patrata, profecto fiet ut per gentes omnes fama virtutis tuae volitet. Namque hac tempestate, tametsi domi militiaeque praeclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis viris fortibus aequalis est: si vero Urbis amplissimum nomen et maximum imperium prope iam ab occasu restitueris, quis te clarior, quis maior in terris fuerit?».
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22284
[silly] - [2012-06-02 15:59:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!