banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una processione in onore della dea Iside
Pagina 109 Numero 73

Tunc influunt turbae sacris divinis initiatae, viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis, lintea vestis candore puro luminos, mulieres limpido tegmine obvolutae, viri tonsis capillis funditus verticem praenitentes, qui aereis et argenteis, immo vero aureis etiam sistris argutum tinnitum constrepebant. Succedebant sacerdotes sacrorum mysterium tales, qui potentissimorum deum gererent insignes exuvias. Quorum primus lucernam claro praemicantem porrigebat lumine non adeo nostris illis consimilem, quae vespertinas illuminant epulas, sed aureum cymbium flammulam suscitans largiorem. Secundus similem vestitum induebat, sed manibus ambabus gerebat altaria, quae "auxilia" dicebantur, quia nomen iis dedisset deae auxiliatrix providentia. Procedebat tertius sacerdos cum palma auro subtiliter foliata et cum Mercuriali caduceo. Quartus gerebat aureum vasculum in modum papillae rutundatum, de quo lac libabat. Quintus auream vannum laureis congestam ramulis, sextus portabat amphoram.
Apuleio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22278
[silly] - [2012-06-02 16:05:16]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!