banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
"Riempite le pianure di cadaveri!"
Pagina 104 Numero 67

Necdum certa Romanis victoria erat; namque multitudo Gallorum, sensum omnem talis damni exsuperans, velut nova rursus exoriente acie, integrum militem adversus victorem hostem ciebat; stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum fessis subeunda dimicatio erat et quod Marcus Popilius consul, dum inter primores incautus agitat, laevo umero matari prope traiecto cesserat parumper ex acie. Iamque omissa cunctando victoria erat, cum consul vulnere alligato revectus ad prima signa «Quid stas, miles? - inquit - Non cum Latino Sabinoque hoste res est, quem victum armis socium ex hoste facias; in beluas strinximus ferrum; hauriendus aut dandus est sanguis. Propulistis a castris, supina valle praecipites egistis, stratis corporibus hostium superstatis; complete eadem strage campos, qua montes repletis. Nolite expectare, dum stantes vos fugiant; inferenda sunt signa et vadendum in hostem». his adhirtationibus iterum coorti pellunt loco primos manibulos Gallorum; cuneis deinde in medium agmen perrumpunt.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22259
[silly] - [2012-06-01 21:06:48]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!