I Liguri cercano di prendere tempo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Liguri cercano di prendere tempo

Dum haec in Macedonia geruntur, L. Aemilius Paulus, prorogato ex consulatu imperio, principio veris in Ligures Ingaunos induxit exercitum. Ubi primum in hostium finibus castra posuit, legati ad eum per speciem pacis petendae speculatum venerunt. Neganti Paulo nisi cum deditis pacisci se pacem, non tam id recusabant, quam tempore aiebant opus esse ut suis persuaderent. Ad hoc decem dierum indutiae cum darentur, petierunt deinde, ne trans montes proximos castris pabulatum lignatumque milites irent: culta ea loca suorum finium esse. Id ubi impetravere, post eos ipsos montes, unde averterant hostem hostem, exercitu omni coacto, repente multitudine ingenti castra Romanorum oppugnare simul omnibus portis adgressi sunt. Summa vi totum diem oppugnarunt, ita ut ne efferendi quidem signa Romanis spatium nec ad explicandam aciem locus esset. Conferti in portis obstando magis quam pugnando castra tutabantur. Sub occasum solis, cum recessissent hostes, duos equites ad Cn. Baebium proconsulem cum litteris Pisas mittit, ut obsesso sibi quam primum subsidio veniret.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22256

[silly] - [2012-06-01 21:01:34]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile