banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cicerone attende notizie da Attico
Pagina 98 Numero 55

CICERO ATTICO SALUTEM Plane relegatus mihi videor postquam in Formiano sum: dies enim nullus erat, Antii cum essem, quo non melius scirem quid Romae ageretur, quam in qui erant Romae. Etenim litterae tuae non solum quid Romae, sed etiam quid in re publica, neque solum quid fieret, verum etiam quid futurum esset indicabant. Nunc, nisi si quid ex praetereunte viatore exceptum est, scire nihil possumus. Quare, quamquam iam te ipsum expecto, tamen isti puero, quem ad me statim iussi recurrere, da ponderosam aliquam epistulam, plenam omnium non modo actorum, sed etiam opinionum tuarum, ac diem, quo Roma exinon veneris, Romae te fortasse videbo. Scripta in Formiano IX Kal. Mai.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22245
[silly] - [2012-06-01 20:36:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!