banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La patria parla a Cicerone
Pagina 383 Numero 251

 M.Tulli, quid agis? Tune Catilinam, quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, exire patiere (= patieris), ut a te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? Nonne hunc in vincla duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? Quid tandem te impedit? Mosne maiorum? At persaepe etiam privati in hac re publica perniciosos cives morte multarunt. An leges, quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt (= «furono promulgate»)? At numquam in hac urbe, qui a re publica defecerunt, civium iura tenuerunt. An invidiam posteritatis times? Praeclaram vero populo Romano refers gratiam, qui te ad summum imperium per omnis honorum gradus extulit, si propter invidiae aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum neglegis. Sed, si quis est invidiae metus, magis est pertimescenda invidia inertiae, magis quam (invidia) fortitudinis: an, cum bello vastabitur Italia, vastabuntur urbes, tecta ardebunt tum te non existumas invidiae incendio conflagraturum?
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22233
[silly] - [2012-06-28 17:12:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!