banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Volumnio e Lucullo, due veri amici
Pagina 90 Numero 50

Volumnius, ortus equstri loco, cum M. Lucullum familiariter coluisset eumque M. Antonius, quia Bruti et Cassii partes secutus erat, interemisset, fugere poterat, tamen exanimi amico adhaesit tantumque lacrimarum profudit ut nimia pietate causam mortis arcesseret. Nam propter praecipuam et perseverantem lamentationem ad Antonium perductus est. Postquam in illius conspectu stetit, «Iube me - inquit, - imperator, protinus ad Luculli corpus duci et occidi. Quid ergo agam? Absumpto illo, ego non moriar? Ei enim infelicis auctor militiae exstiti». Quid hac benivolentia fidelius? Mortem amici hostis odio levavit, vitam suam onsilii crimine astrinxit, quoque illum miserabiliorem redderet, seb fecit invisiorem. NEc Volumnius difficiles Antonii aures habuit: nam illius quo voluerat ductus est et, dexteram Lucullu avide osculatus, caput, quod abscisum iacebat, pectori suo adplicavit ac deinde demissam cervicem carnificis gladio praebuit. Haec sunt vera Romanae amicitiae indicia, illa gentis ad fingendum paratae monstro similia mendacia.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22228
[silly] - [2012-06-01 20:12:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!