Scipione parla ai soldati

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Scipione parla ai soldati

Vos ego milites, non eo solum animo quo adversus alios hostes soletis, velim cum Carthaginiensibus pugnare, sed cum indignatione quadam atque ira, veluti si servos vestros videatis arma ferentes contra domus vestras. Atque hoc certamen et pro decore et pro salute vobis sit! Pro his impertitis furiosum iuvenem sequentes oppugnatum patriam nostram veniunt. Atque utinam pro decore tantum hoc vobis et non pro salute esset certamen. Non de possessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia vobis est pugnandum! Nec est alius ab tergo exercitus qui, nisi vos vincimus, hosti obsistat, nec Alpes aliae sunt, quas dum superant, comparari nova possint praesidia; hic est obstandum, milites, velut si ante Romana moenia pugnemus. Utinam sic evenita! Protegatis ergo armis corpus vestrum, sed coniugem ac liberos parvos; nolite domesticas solum curas agitare, sed reputate nostras manus nunc intueri senatum populumque Romanum. Qualis nostra vis virtusque fuerit, tali fortuna illius urbis ac Romani imperiit erit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22201

[biancafarfalla] - [2012-04-04 17:08:09]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile