banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Nessuna devozione per un tiranno mostruoso
Pagina 82 Numero 39

 Si vero sanguine humano non tantum gaudet, sed pascitur, sed et suppliciis omnium aetatium crudelitatem insatiabilem exercet, nec ira sed aviditate quadam saeviendi furit, si in ore parentium liberos iugulat, si non contentus simplici morte distorquet, nec urit solum perituros sed excoquit, si arx eius cruore semper recenti madet. parum est huic beneficium non reddere. Quidquid erat quo mihi cohaereret, intercisa iuris humani societas abscidit. Si praestitisset quidem aliquid mihi, sed arma patriae meae inferret, quidquid meruerat, perdidisset, et referre illi gratiam scelus haberetur; si non patriam meam impugnat, sed suae gravis est et sepositus a mea gente suam exagitat, abscindit nihilo minus illum a me tanta pravitas animi; etiam si non inimicum, invisum mihi efficit pravitas priorque mihi ac potior in ea re officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22196
[silly] - [2012-05-23 17:25:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!