banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Tentativi di corruzione di Giugurta
Pagina 81 Numero 38

Ea tempestate in exercitu nostro fuerunt complures homines novi atque nobiles quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Iugurthae non mediocrem animum iteratis promissionibus accendebant, si dicentes: «Si rex Micipsa occisus erit, tu, Iugurtha, solus Numidiae imperium obtinebis: in te maximae virtutes sunt, Romae omnia venalia sunt». Sed postquam, Numantia deleta, Publius Scipio dimittere auxilia et revertere domum decrevit, Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu senatoribus Romanis munera daret ut eos corrumperet: periculosum enim est a paucis emere quod multorum est. Si Iugurtha permanere optaret in suis artibus, ultro ei et gloria et regnum venissent: sin properantius pergeret, ipse suamet pecunia praeceps cecidisset.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22195
[silly] - [2012-05-23 17:13:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!