banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un profile di Temistocle
Pagina 79 Numero 35

Themistocles, Neocli filius, Atheniensis fuit. Huius vitia principio adulescentiae magnis sunt emendata virtutibus, adeo ut anteponatur huic nemo, pauci pares putentur. Sed ab initio est ordiendus. Pater eius Neocles generosus fuit; is uxorem Acarnanam civem duxit, ex qua natus est Themistocles. Qui cum minus esset probatus parentibus, quod et liberius vivebat et rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est. Quae contumelia non fregit eum, sed erexit. Nam cum iudicavisset sine summa industria non posse eam exstingui, totum se dedit rei publicae, diligentius amicis famaeque serviens. Celeriter necessaria reperiebat, facile eadem oratione explicabat, neque minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis erat, quod et de instantibus tam vere iudicabat et de futuris tam callide coniciebat, ut brevi tempore illustraretur. Primus autem gradus fuit capessendae rei publicae bello Corcyraeo; ad quod gerendum praetor praetor a populo creatus non solum praesenti bello, sed etiam reliquo tempore ferociorem reddidit civitatem. Ille persuasit populo ut pecunia publica classis centum navium aedificaretur. Qua celeriter effecta primum Corcyraeos fregit, deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22192
[silly] - [2012-05-23 15:44:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!