banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Orgetorìge organizza una rivolta contro i Romani
Pagina 76 Numero 31

Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messalla et M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus, coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent. Perfacile esse affirmabat, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperium sibi parare. Id hoc facilius eis persuasit quod Helvetii undique loci natura continentur. His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti, constituerunt necessaria ad proficiscendum comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt. Orgetorix sibi legationem ad civitates suscepit. In eo itinere persuasit Castico Sequano ut regnum in civitate sua occuparet; itemque Dumnorigi Haeduo ut idem conaretur persuasit eique filiam suam in matrimonium dedit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22188
[silly] - [2012-05-23 15:37:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!