banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare non si fida dei Germani e prepara la guerra
Pagina 76 Numero 30

Hoc facto proelio, Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab eis qui per dolum atque insidias, petita pace, ultro bellum suscepissent: exspectare vero, dum hostium copiae augerentur equitatusque reverteretur, summae dementiae esse iudicabat et, cognita Gallorum infirmitate, quantum auctoritatis iam apud eos Germani uno proelio essent consecuti sentiebat; quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum existimabat. His constitutis rebus, opportunissime res accidit ut postridie eius diei mane, eadem et perfidia et simulatione usi, Germani frequentes, omnibus principibus maioribusque natu adhibitis, ad eum in castra venirent, simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod proelium pridie commisissent, simul ut indutias fallendo impetrarent. Caesar, eos sibi traditos esse gavisus, illos retineri iussit, ipse omnes copias castris eduxit equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse existimabat, agmen subsequi iussit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22187
[silly] - [2012-05-18 00:27:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!