banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'ansia di accumulare beni è irrazionale
Pagina 71 Numero 21

Brevissima ac sollicitissima aetas est illorum qui praeteritorum obliviscuntur, praesentia neglegunt, de futuro timent: cum ad extrema venerunt, sero intellegunt miseri tam diu se, dum nihil agunt, occupatos fuisse. Ipsae voluptates eorum trepidae et variis terroribus inquietae sunt subitque cum maximo gaudio sollicita cogitatio: «Haec, quam diu?». Ab hoc affectu reges suam flevere potentiam, nec illos magnitudo fortunae suae delectavit, sed venturus aliquando finis exterruit. Cum per magna camporum spatia porrigeret exercitum nec numerum eius comprenderet, Xerxes Persuarum rex insolentissimus lacrimas profudit, quod intra centum annos nemo ex tanta iuventute superfuturus esset; at illis admoturus erat fatum ipse qui flebat perditurusque alios in mari, alios in terra, alios proelio alios fuga, et intra exiguum tempus consumpturus erat illos quibus centesimum annum timebat. Omne enim quod fortuito obvenit instabile est. Neminem porro casura delectant: miserrimam ergo necesse est, non tantum brevissimam, vitam esse eorum qui magno labore parant, quod maiore possideant.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22178
[silly] - [2012-05-23 16:47:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!