banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La nascita dell'Insubria
Pagina 62 Numero 8

De transitu in Italiam Gallorum haec accepimus. Dum Priscus Tarquinius Romae regnabat, Celtarum penes Bituriges summa imperii fuit. Ambigatus eorum rex fuit, virtute fortunaque cum sua tum publica praepollens, quod in imperio eius Gallia frugum hominumque fertilis fuit, itaque regnum incolarum multitudine praegravabatur. Rex igitur, cum exonerare gravi turba regnum cuperet, Bellovesum a Segovesum sororis filios, impigros iuvenes, missurum se esse in novas sedes ostendit. Tum Segoveso sortibus dati sunt Hercynei saltus; Belloveso in Italiam viam di dabant. Is Bituriges, Arvernos, Senones, Aeduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos excivit. Ingentibus peditum equitumque copiis in Tricastinos venit. Alpes inde oppositae erant. Cum illi per Taurinos saltusque Iuliae Alpes transcendissent, acie Tuscos haud procul Ticino flumine fuderunt. Locum ubi consederant agrum Insubrium appellari audierant, cognominem Insubribus pago Haeduorum: ibi condidere urbem et Mediolanium appellaverunt.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22147
[silly] - [2012-05-18 00:34:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!