Le insidie del deserto

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le insidie del deserto

Alexander cum expedito agmine loca deserta Sogdianorum intrat, nocturno itinere exercitum ducens: aquarum, ut ante dictum est, penuria prius desperatione quam desiderio bibendi sitim accendit. Nocturnum iter tolerabile videbatur, quia rore et matutino frigore corpora levabantur. Ceterum, cum ipsa luce aestus oritur omnemque naturalem absorbet humorem siccitas, ora visceraque penitus uruntur. Itaque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt; arduum erat et consistere et progredi. Pauci, cum a peritis regionis admoniti essent, praeparaverunt aquam; haec paulisper repressit sitim; deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est. Ergo quidquid vini oleique erat omnibus, ingerebatur; tantaque dulcebo bibendi fuit, ut in posterum sitis non timeretur. Tandem ad flumen Oxum ipse pervenit prima fere vespera; sed exercitus magna pars non potuerat consequi. In edito monte ignes Macedones accenderunt, ut iis, qui aegre sequebantur, haud procul a castris ipsos abesse cognoscerent. Eis autem, qui primi agminis erant, cum mature cibo ac potione firmati essent, imperavit ut utres et vasa implerent ac suis opem ferrent. Sed qui intemperantius hauserant, intercluso spiritu extincti sunt; multoque maior horum numerus fuit, quam eorum qui ullo ceciderant proelio.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22145

[biancafarfalla] - [2012-06-09 19:32:35]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile