banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Rischioso intervento chirurgico per Alessandro
Pagina 53 Numero 2

Ceterum medici verebantur ne effluvium sanguinis efficerent corpus secando, quippe cum ingens telum in viscera penetravisset. Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed territus in tanto periculo, metuebat ne infelix exitus sectionis in eius caput recideret. Lacrimantem eum ac metuentem et sollicitudine propemodum exanguem rex conspexerat: «Quid expectas? - inquit - Cur quamprimum hoc dolore me saltem moriturum non liberas? An times, ne reus sis, cum insanabile vulnus acceperim?». Tum Critobulus tandem, vel finito vel dissimulato metu, regem hortabatur ut se continendum praeberet dum spiculum evelleret. Rex, cum adfirmasset nihil opus esse iis qui semet continerent, sine motu praebuit corpus. Igitur, patefacto latius vulnere et spiculo evulso, ingens vis sanguinis manare coepit et rex animo linquitur.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22136
[silly] - [2012-05-18 00:28:28]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!