banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Annibale si rifugia da Antioco
Pagina 41 Numero 38

At Hannibal anno tertio postquam domo profugerat, L. Cornelio Q. Minucio consulibus, cum quinque navibus Africam accessit in finibus Cyrenaeorum, si forte Carthaginienses ad bellum Antiochi spe fiduciaque inducerentur, cui iam persuaserat ut cum exercitibus in Italiam prficisceretur. Huc Magonem fratrem excitavit. Id ubi Poeni resciverunt, Magonem e adem, qua fratrem, absentem adfecerunt poena. Cum illi, desperatis rebus, solvissent naves ac vela ventis dedissent, Hannibal ad Antiochum pervenit. De Magonis interitu duplex memoria prodita est: namque alii naufragio, alii a servulis ipsius interfectum esse eum scriptum reliquerunt. Antiochus autem, si tam in gerendo bello consiliis eius parere voluisset, quam in suscipiendo instituerat, propius Tiberi quam Thermopylis de summa imperii dimicasset.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22120
[silly] - [2012-05-18 00:22:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!