banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La diplomazia scongiura una guerra
Pagina 35 Numero 27

Caesar, ubi ea dies quam constituerat cum Helvetiorum legatis venit et legati ad eum reverterunt, negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare et, si vim facere conentur, prohibiturum esse ostendit. Relinquebatur una per Sequanos via, qua, Sequanis invitis, propter angustias ire non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo deprecatore a Sequanis impetrarent. Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erant amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat et, cupiditate regni adductus, novis rebus studebat et quam plurimas civitates suo beneficio habere obstrictas volebat. Itaque Helvetii Dumnorigi confidebant; is rem suscipit et a Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire patiantur, obsidesque ut inter sese dent perficit: Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio et iniuria transeant.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22108
[silly] - [2012-05-18 00:16:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!