banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Modestia degli antichi Greci
Pagina 33 Numero 22

Thrasybulo pro tantis meritis honoris causa a populo corona data est, facta duabus virgulis oleaginis. Quam quod amor civium et non vis expresserat, nullam habuit invidiam magnaque fuit gloria. Bene ergo Pittacus ille, qui in septem sapientium numero est habitus, cum Mytilenaei multa milia iugerum agri ei muneri darent: «Nolite, oro vos - inquit - mihi dare quod multi invideant, plures etiam concupiscant. Quare ex istis nolo amplius quam centum iugera sumere, quae et meam animi aequitatem et vestram voluntatem indicent». Nam parva munera diutina, locupletia haud firma esse solent. Illa igitur corona donatus Thrasybulus neque amplius requisivit neque quemquam honore se antecessisse existimavit. Hic sequenti tempore cum praetor classis in Cilicia esset a barbaris, ex oppido eruptione facta, in tabernaculo interfectus est.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22090
[silly] - [2012-05-18 00:15:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!