banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Catone tesse l'elogio della vecchiaia
Pagina 30 Numero 20

Ego minus habeo virium quam vestrum utervis, Laeli et Scipio. Ne vos quidem T. Ponti centurionis vires habetis; num idcirco est ille praestantior? Cursus est certus aetatis et una via naturae aeque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habeat, quod suo tempore percipi debeat. Multum autem interest inter iuventutem ac senectutem. Non sunt in senectute vires; ne postulantur quidem vires a senectute nec mea id magni refert. Potest autem exercitatio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris. Ut petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed non proborum, sic senilis stultitia, quae deliratio appellari solet, senum levium est, non omnium. Habet senectus praesertim honorata tantum auctoritatem ut pluris sit quam omnes adulescentiae vires.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22088
[silly] - [2012-05-18 00:12:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!