banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I meriti di Catone il Censore
Pagina 28 Numero 15

 Marcus Cato adulescentulus, ortus municipio Tusculo, priusquam honoribus operam daret, versatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre relictum habebat. Inde Romam demigravit in foroque esse coepit. Primum stipendium meruit annorum decem septemque. T. Fabio Maximo M. Claudio Marcello consulibus tribunus militum in Sicilia fuit. Inde ut rediit, castra secutus est C. Claudii Neronis magnique eius opera aestimata est in proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis. Praetor provinciam obtinuit Sardiniam, ex qua superiore tempore Q. Ennium poetam deduxerat, quod non minoris aestimamus quam quemlibet amplissimum Sardiniensem triumphum. Censor factus, severe praefuit ei potestati. Circiter annos octoginta, usque ad extremam aetatem ab adulescentia, rei publicae causa suscipere inimicitias non destitit. In omnibus rebus singulari fuit industria. Nam et agricola sollers et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22084
[silly] - [2012-05-18 00:09:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!