banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Sostene proclamato re dei Macedoni
Pagina 25 Numero 13

 Cum Galli Epirum invasissent et legatum ad Ptolemaeum regem de pace misissent, hic condiciones accipere noluit: quod cito ei paenitendum fuit. Nam Galli, de eius consilio per legatos certiores facti, post aliquot dies proelium commiserunt et hostium ingentissimam stragem ediderunt, ipsum Ptolemaeum ceperunt et in castra sua, catenis vinctum, duxerunt. Neque Gallorum duces eius miseruit, sed eum necari et caput obtruncari iusserunt, quod, hastae impositum, barbari per castra circumtulerunt ut in hostes horrorem et terrorem inicerent. Ex Macedonibus pauci fuga salutem petiverunt et in patriam nuntium de clade attulerunt: ceteri capti vel occisi sunt. Cum de hac clade Macedones edocti essent, quam celerrime urbium portas clauserunt et ad defensionem omnia, quae apta existimaverunt, in moenibus paravere. In moenibus se continebant et mortes suorum dolebant, Alexandrum et Philippum tamquam deos invocantes. In tanta civium desperatione, Sostenes, quem Macedones principem iuventutis habebant, nulla interposita mora, adulescentium manum congregavit et Gallos, nimium ob victoriam exsultantes, ab urbe sua prohibuit. Quod cum mirati essent cives, eum Macedonum regem proclamaverunt.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/22083
[silly] - [2012-05-18 00:10:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!