Commodo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Commodo

 Marcus Aurelius Commodum et suis praeceptis et magnorum atque optimorum virorum erudire conatus est. Nam a prima statim pueritia turpis, improbus, crudelis, libidinosus, iam in his artifex, quae stationis imperatoriae non erant, ut saltaret, cantaret, sibilaret, scurram denique et gladiatorem perfectum ostenderet. Auspicium crudelitatis apud Centumcellas dedit anno aetatis duodecimo; nam cum tepidius forte lotus esset, balneatorem in fornacem conici iussit, sed a paedagogo, cui hoc iussum fuerat, vervecina pellis in fornace consumpta est, ut fidem poenae de fetore nidoris impleret. Adhibitos custodes vitae suae honestiores ferre non potuit, pessimos quosque detinuit et summotos usque ad aegritudinem desideravit. Quibus per patris mollitiem restitutis, popinas et ganeas in Palatinis semper aedibus fecit neque umquam pepercit vel pudori vel sumptui. In domo aleam exercuit. Aurigae habitu currus rexit, gladiatoribus convixit, ut probris natum magis quam ei loco eum crederes, ad quem fortuna provexit. Fuit forma quidem corporis iusta, vultu insubido, ut ebriosi solent, et sermone incondito, capillo semper fucato et auri ramentis inluminato, adurens comam et barbam timore tonsoris.
da Historia Augusta


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/21975

[mastra] - [2012-07-30 07:29:52]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile