Adriano

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Adriano

 Statura fuit procerus, forma comptus, flexo ad pectinem capillo, promissa barba, ut vulnera, quae in facie naturalia erant, tegeret, habitudine robusta. Equitavit ambulavitque plurimum armisque et pilo se semper exercuit. Venatus frequentissime leonem manu sua occidit. Venando autem iugulum et costam fregit. Venationem semper cum amicis participavit. In convivio tragoedias, comoedias, Atellanas, sambucas, lectores, po¨etas pro re semper exhibuit. Tiburtinam villam mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et locorum celeberrima nomina inscriberet, velut Lycium, Academian, Prytanium, Canopum, Poecilen, Tempe vocaret. Ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit. Signa mortis haec habuit: natali suo ultimo, cum Antoninum commendaret, praetexta sponte delapsa caput ei aperuit; anulus, in quo imago ipsius sculpta erat, sponte de digito delapsus est. Cum vellet in senatu dicere «post filii mei mortem», «post meam» dixit. Somniavit praeterea se a patre potionem soporiferam impetrasse. Item somniavit a leone se oppressum esse.
da Historia Augusta


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/21966

[silly] - [2012-04-21 21:34:20]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile