Agesilao di Sparta

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Agesilao di Sparta

 Agesilaus opulentissimo regno praeposuit bonam existimationem multoque gloriosius duxit institutis patriae parere, quam bello superavisse Asiam. Hac igitur mente Hellespontum copias traiecit tantamque visus est adhibere celeritatem ut, quod iter Xerxes anno vertente confecerat, hic transierit triginta diebus. Cum iam haud ita longe abesset a Peloponneso, obsistere ei conati sunt Athenienses et Boeotii ceterique eorum socii apud Coroneam: quos omnes gravi proelio vicit. Huius victoriae vel maxima fuit laus quod, cum plerique ex fuga se in templum Minervae coniecissent quaerereturque ab eo quid iis vellet fieri, etsi aliquot vulnera acceperat eo proelio et iratus videbatur omnibus, qui adversus eum arma tulerant, tamen antetulit irae religionem et eos vetuit violari. Neque vero hoc solum in Graecia fecit, ut templa deorum sancta haberet, sed etiam apud barbaros summa religione omnia simulacra arasque conservavit. Itaque praedicabat se mirari non sacrilegorum numero haberi qui supplicibus deorum nocuissent, aut non gravioribus poenis affici qui religionem minuerent, quam qui fana spoliarent.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/2184

[biancafarfalla] - [2019-07-28 19:08:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile