Le discordie interne sono il veleno di Roma


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le discordie interne sono il veleno di Roma

 Iam discordia civium reprimi non poterat: Aequi et Volsci, cupidi praedarum, arma ceperunt et Latinum agrum depopulati sunt; deinde, postquam nullus Romanus miles vindex accurrebat, ad moenia ipsa Romae accesserunt, vastationem agrorum per contumeliam Urbi ostentantes. Tum Quintius consul ad contionem populum vocat et ita locutus est: «Quem ignavissimi hostium contempsere (= contempserunt)? Non consules an vos, Quirites? Si culpa in nobis est, auferte imperium indignis; si in vobis, nemo deorum nec hominum sit, qui vestra puniat peccata. Quirites, vosmet tantum (= «soltanto») eorum paeniteat. Discordia ordinum est venenum urbis huius! Patrum ac plebis certamina, dum taedet vos patriciorum, dum patricos (taedet) plebeiorum magistratuum, Romae hostibus sustulere (= sustulerunt) animos! Pro deum (= deorum) fidem, quid vultis, Quirites? Tribunos plebis concupistis: concordiae causa tribunos concessimus. Decemviros desiderastis (= desideravistis): creari passi sumus. Decemvirorum vos pertaesum est: coegimus abire magistratu. Tribunos plebis creare iterum voluistis: creastis (= creavistis). Qui finis erit discordiarum? Ecquando unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam licebit?»
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/21836

[mastra] - [2014-04-28 16:52:48]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile