banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ingegnosi sistemi di comunicazione
Pagina 307 Numero 223

 Octavius, qui postea Caesar Octavianus appellatus est, puerulus quattuor annorum, cum patrem amisisset, ab avunculo adoptatus est. Cum belli artem discere cuperet, avunculum, qui in Hispaniam profecturus erat, comitatus est; postea Apolloniam, Illyriae urbem tum liberalibus studiis florentissimam, se contulit, ut ibi optimas artes disceret. Avunculi morte audita, Romam reversus est et, veteranorum exercitu collecto, auxilium tulit Decimo Bruto, qui ab Antonio Mutinae obsidebatur. Cum in hanc urbem intrare non posset quia ab hostibus intercludebatur, Brutum autem de suo adventu et de omnibus rebus, quas facturus erat, certiorem facere vellet, ei primo epistulas in levibus laminis inscriptas immisit, quas fluminis undis, quod per urbem intra moenia praeterfluebat, commisit. Postea aliud consilium securius secutus est. Quo celerius epistulae ad Brutum perferrentur, eas ad colla columbarum, quas diu in caveis inclusas ac sine cibo tenuerat, alligabat. Simul ac columbae, lucis cibique avidae, e caveis emittebantur, Mutinam petebant, ubi a Bruti militibus, qui ad id grana frumenti in quarundam domorum tectis posuerant, sine ulla difficultate capiebantur.
Frontino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20919
[silly] - [2012-12-27 13:42:06]


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20919
[2012-12-27 14:04:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!