La marcia vittoriosa di Annibale


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La marcia vittoriosa di Annibale

 Conflixĕrat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule eumque pepulĕrat. Cum hoc eodem Clastidii apud Padum proeliatur sauciumque inde ac fugatum dimittit. Tertio idem Scipio cum collega Tiberio Longo apud Trebiam adversus eum venit. Cum his manum conseruit, utrosque profligavit. Inde per Ligures Appenninum transiit, petens Etruriam. Hoc itinere adeo gravi morbo adficĭtur oculorum, ut postea numquam dextro aeque bene usus sit. Qua valetudine cum etiamnum premeretur lecticāque gereretur, C. Flaminium consulem apud Trasumenum cum exercitu insidiis circumvēnit atque occīdit, neque multo post C. Centenium praetorem cum delecta manu saltus occupantem. Hinc in Apuliam pervēnit. Ibi obviam ei venerunt duo consules, C. Terentius et L. Aemilius. Utriusque exercitus uno proelio fugavit, Paulum consulem occīdit et aliquot praeterea consulares, in his Cn. Servilium Gemĭnum, qui superiore anno fuĕrat consul.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20889

[silly] - [2011-12-23 22:34:00]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile