banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Catilina non ha intenzione di andare in esilio!
Pagina 187 Numero 55

 Est mihi tanti, Quirites, huius invidiae falsae atque iniquae tempestatem subire, dummodo a vobis huius horribilis belli ac nefarii periculum depellatur. Dicatur sane Catilina eiectus esse a me, dum modo eat in exsilium. Sed, mihi credite, non est iturus. Numquam ego ab dis immortalibus optabo, Quirites, invidiae meae levandae causa, ut L. Catilina ducere exercitum hostium atque in armis volitare audiatis, sed triduo tamen audietis: multoque magis illud timeo, ne mihi sit invidiosum aliquando quod illum emiserim potius quam eiecerim. Sed cum sint homines qui illum, cum profectus sit, eiectum esse dicant, iidem, si interfectus esset, quid dicerent?
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20863
[silly] - [2012-04-21 21:31:28]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!