La mia vita è ormai vuota e malinconica

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La mia vita è ormai vuota e malinconica

 Quamquam enim nulla me ipsum privatim pepulit insignis iniuria, nec mihi quidquam tali tempore in mentem venit optare, quod non ultro mihi Caesar detulerit, tamen nihilominus eis conficior curis, ut ipsum, quod maneam in vita, peccare me existimem. Careo enim cum familiarissimis multis, quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga («l'esilio»), tum omnibus amicis, quorum benevolentiam nobis conciliarat (= conciliaverat) per me quondam, te socio, defensa respublica, versorque in eorum naufragiis et bonorum direptionibus, nec audio solum, sed etiam video, quo nihil est acerbius, fortunas eorum dissipari quibus adiutoribus nos olim illud incendium exstinximus; et in qua urbe modo auctoritate et gloria floruimus, in ea nunc his quidem omnibus caremus. Obtinemus ipsius Caesaris summam erga nos humanitatem. Sed ea plus non potest quam vis et mutatio rerum atque temporum. Itaque orbus iis rebus omnibus, quibus et natura me et voluntas et consuetudo assuefecerat, cum ceteris, ut quidem videor, tum mihi ipse displiceo. Natus enim ad agendum semper aliquid dignum viro, nunc non modo agendi rationem nullam habeo, sed ne cogitandi quidem.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20861

[biancafarfalla] - [2012-03-12 17:31:13]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile