Origine dell'aruspicina

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Origine dell'aruspicina

 Tages quidam dicitur in agro Tarquiniensi, cum terra araretur et sulcus altius esset impressus, exstitisse repente et eum adfatus esse qui arabat. Is Tages, ut in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur visus (esse) sed senili fuisse prudentiä. Eius adspectu cum obstipuisset bubulcus clamoremque maiorem cum admiratione edidisset, ferunt totam brevi tempore in eum locum Etruriam convenisse; tum illum plura locutum (esse) multis audientibus qui omnia verba eius exceperint litterisque mandarint (= mandaverint). Haec accepimus scripta ab ipsis, hunc fontem habet haruspicinae disciplina. Unde ille Tages potuit, quae docebat alios, ipse didicisse? Sed insipientior quam illi ipsi, qui ista credunt, ego (sum) qui quidem contra eos tam diu disputem. Vetus illud Catonis admodum scitum est, qui mirari se aiebat quod non rideret haruspex, cum haruspicem vidisset. Quota enim quaeque (= et quae) res evenit praedicta ab istis? aut si evenit, quid adferri potest cur non casu id evenerit? Ipse Caesar, cum a summo haruspice moneretur ne in Africam ante brumam transmitteret , nonne transmisit? Quod ni (= nisi) fecisset, uno in loco omnes adversariorum copiae convenissent. Quid ego haruspicum responsa commemorem, quae aut nullos habuerint exitus aut contraria? Non lubet commemorare nec vero necesse est; vides omnia fere contra ac dicta sint evenisse.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20835

[biancafarfalla] - [2012-01-26 16:02:24]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile