Un trionfo non meritato

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un trionfo non meritato

 Veris principio P. Cornelius et M. Baebius, qui in consulatu nihil memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum induxerunt. Ligures, qui ante adventum consulum in provinciam non exspectassent bellum, improviso oppressi ad duodecim milia hominum dediderunt se. Cornelius et Baebius eos, consulto per litteras prius senatu, deducere de montibus in agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset, statuerunt, nullum alium finem rati fore Ligustini belli. Ager publicus populi Romani erat in Samnitibus, qui Taurasinorum fuerat. Cum Cornelius et Baebius eo traducere Ligures Apuanos vellent, edixerunt Ligures Apuani de montibus descenderent cum liberis coniugibusque, suaque omnia secum portarent. Ligures saepe per legatos deprecati ne Penates, sedem in qua geniti essent, sepulcra maiorum cogerentur relinquere, arma obsidesque pollicebantur. Postquam nihil impetrabant, neque vires ad bellandum erant, edicto paruerunt. Traducti sunt publico sumptu ad quadraginta milia liberorum cum feminis puerisque. Argenti pondera data (sunt) eis centum et quinquaginta milia, unde in novas sedes compararent ea quae opus essent. Agro dividendo dandoque iidem Cornelius et Baebius praepositi (sunt). Transacta re, eis triumphus ab senatu est decreto. Hi omnium primi nullo bello gesto triumpharunt.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20831

[darkshines] - [2012-01-14 10:15:56]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile