banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Chi è il più grande comandante?
Pagina 236 Numero 164

 Cum Hannibal post cladem apud Zamam ad Antiochum, Syriae regem, confugisset, senatus ad Antiochum legatos misit. Inter quos etiam Scipio Africanus erat, qui in colloquium cum Hannibale cum venisset his verbis eum interrogavit: "Quem putas maximum omnium temporum imperatorem?". "Alexandrum", inquit ille, "qui tanta virtute peritiaque pugnavit, ut parva militum manu innumerabiles hostium copias profligaverit". Cum quaesivisset deinde Scipio quem secundum poneret: "Pyrrhum", inquit Hannibal, "quod summa peritia castra locavit". Cum quaesivisset demum Scipio quem tertium putaret, Hannibal dixit se ipsum. Tunc Scipio: "Quid igitur diceres, si me vicisses?", et Hannibal: "Tum vero me ante Alexandrum et ante Pyrrhum posuissem".


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20810
[degiovfe] - [2017-09-12 00:25:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!