Concomitanza di eventi in Grecia e a Roma


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Concomitanza di eventi in Grecia e a Roma

 Bellum deinde in terra Graecia maximum Peloponnesiacum, quod Thucydides memoriae mandavit, inchoatum est circa annum fere post condĭtam Romam trecentesimum vicesimum tertium. Qua tempestate Olus Postumius Tubertus dictator Romae fuit, qui filium suum, quod contra suum dictum in hostem pugnavĕrat, necavit. Hostes tum populi Romani fuerunt Fidenates atque Aequi. Inter haec tempora nobiles celebresque erant Sophocles ac deinde Euripides, tragici poetae, et Hippocrătes medicus et philosophus Democritus, quibus Socrates Atheniensis natu quidem posterior fuit, sed temporibus fere iisdem vixerunt. Iam deinde, cum tribuni militares consulari imperio rem publicam Romae regebant, ad annum fere condĭtae urbis trecentesimum quadragesimum septimum, triginta illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus, et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit, paucisque annis post Socrates Athenis capĭtis damnatus est et in carcere veneno necatus. Ea fere tempestate Romae M. Furius Camillus dictator fuit et Veios cepit; ac post non longo tempore bellum Senonĭcum fuit, cum Galli Romam praeter Capitolium ceperunt.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20769

[silly] - [2011-12-23 22:26:25]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile