L'esame di coscienza


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'esame di coscienza

 Consummato die, cum se ad nocturnam quietem recepisset, Sextius animum suum interrogabat: "Quod hodie malum tuum sanasti? Cui vitio obstitisti? Qua parte melior es?". Desĭnet ira et moderatior erit, quae sciet sibi cotidie ad iudicem esse veniendum. Qualis ille somnus post recognitionem sui sequitur! quam tranquillus, quam altus ac liber, cum aut laudatus est animus aut admonĭtus. Utor hac potestate et cotidie apud me causam dico. Cum sublatum e conspectu lumen est et conticuit uxor, moris iam mei conscia, totum diem meum scrutor factàque ac dicta mea remetior; nihil mihi ipse abscondo, nihil transeo. Quare enim quicquam ex erroribus meis timeam, cum possim dicere: "Vide ne istud amplius facias, nunc tibi ignosco". "In illa disputatione pugnacius locutus es: noli postea congrĕdi cum imperitis"; nolunt discere, qui numquam didicerunt. "Illum liberius admonuisti quam debebas, ităque non emendasti, sed offendisti: de cetĕro vide non tantum an verum sit quod dicis, sed an ille cui dicĭtur veri patiens sit": admonēri bonus gaudet, pessimus quisque rectorem asperrime patĭtur.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20704

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile