Alessandro sposa Rossane

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alessandro sposa Rossane

 Alexander pervenit in regionem cui Oxyartes, satrapes nobilis, praeĕrat, qui se regis voluntati fideique permisit et, imperio recepto, barbara opulentia convivium instruxit. Id cum multa comitate celebraretur, introduci triginta nobiles virgines iussit. Inter quas erat filia ipsīus, Roxane nomine, eximiā corporis specie et decore habitus, in barbaris raro. Quae, quamquam inter electas processĕrat, omnium tamen oculos convertit in se, maxime regis. Ităque ille in amorem virgunculae, si regiae stirpi compararetur, ignobilis, ita effusus est, ut diceret ad stabiliendum regnum pertinēre Persas et Macedŏnes conubio iungi; hoc uno modo et pudorem victis, et superbiam victoribus detrăhi posse. Achillem quoque, a quo genus ipse deduceret, cum captiva coisse. Statim iussit afferri patrio more panem (hoc erat apud Macedŏnas sanctissimum coeuntium pignus), quem divisum gladio uterque libavit. Hoc modo rex Asiae et Europae duxit, e captiva geniturus qui victoribus imperaret. Pudebat amicos super vinum et epulas socerum ex deditis esse electum: sed, post Cliti caedem libertate sublata, vultu assentiebantur.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20702

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile