Il ritratto della donna ideale

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il ritratto della donna ideale

 Crotoniatae quondam templum Iunonis, quod religiosissime colebant, egregiis picturis locupletare voluerunt. Ităque Heracleotem Zeuxin, qui tum longe ceteris excellere pictoribus existimabatur, magno pretio conductum adhibuerunt. Is, ut excellentem muliĕbris formae pulchritudinem muta in sese imago contineret, Helenae se pingere simulacrum velle dixit. Quod Crotoniatae, qui eum muliĕbri in corpore pingendo plurimum aliis praestare saepe accepissent, libenter audierunt; putaverunt enim si, quo in genere plurimum posset, in eo magnopere elaborasset, egregium sibi opus illo in fano relicturum. Neque tum eos illa opinio fefellit. Nam Zeuxis ilĭco quaesivit ab iis, quasnam virgines formosas haberent. Tum Crotoniatae publico de consilio virgines urbis formosissimas unum in locum conduxerunt, et pictori quam vellet, eligendi potestatem dederunt. Ille autem quinque delegit; neque enim putavit omnia, quae quaereret ad venustatem, uno se in corpore reperire posse. Nihil enim simplici in genere omnibus ex partibus perfectum natura expolivit. Ităque, tamquam ceteris non sit habitura quod largiatur si uni cuncta concessĕrit, aliud alii commodi, aliquo adiuncto incommodo, muneratur.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20701

[silly] - [2012-03-18 19:34:32]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile