Numero e prerogative degli dèi (I)

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Numero e prerogative degli dèi (I)

 Ioves fuēre tres: primus in Arcadia Aethĕris filius, cui etiam Aetherius cognomen fuit, qui primum Solem procreavit. Secundus ibīdem in Arcadia, quem Saturnium cognominamus; qui ex Proserpĭna Liberum patrem procreavit, vini inventorem. Tertius Cretae Saturni et Opis filius, Optimus Maximus appellatus. Soles fuēre quinque: primus Iovis filius; secundus Hyperiŏnis; tertius Nili filius, cui Aegyptus est consecrata; quartus qui Rhodi in lucem venit, cuius etiam Zminthĕus est filius; quintus Colchi filius, ex quo Circe et Medēa et Phaethon ortum habuerunt. Vulcani fuēre quattuor: primus Caelo et Ope natus; secundus Nili filius; tertius Saturni et Iunonis; quartus in Sicilia Melĭtes filius. Mercurii quattuor: primus Caeli et Diēi filius; secundus Iovis et Croniae filius vel Proserpĭnae; tertius Croni filius et Maiae, qui est inventor lyrae; quartus Cylleni filius, qui Aegyptiis litteras et numeros dixit. Apollĭnes quinque: primus Vulcani et Minervae; secundus ex Corybante; tertius Iovis filius ex Latona; quartus Sileni filius in Arcadia; quintus Ammōnis filius in Libya natus.
da Ampelio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20684

[darkshines] - [2012-03-19 13:25:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile