banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Fierezza di Catone e di sua figlia
Pagina 298 Numero 230

 Tui quoque clarissimi excessus, Cato, Utica monumentum est, in qua ex fortissimis vulneribus tuis plus gloriae quam sanguinis manavit: si quidem constantissime in gladium incumbendo magnum hominibus documentum dedisti, quanto potior esse debeat probis dignitas sine vita quam vita sine dignitate. Cuius filia minime muliebris animi. Quae, cum Bruti viri sui consilium, quod de interficiendo ceperat Caesare, ea nocte, quam dies taeterrimi facti secutus est, cognosset, egresso cubiculum Bruto, cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit, eoque velut forte elapso se vulneravit. Clamore deinde ancillarum in cubiculum revocatus, Brutus obiurgare eam coepit, quod tonsoris praeripuisset officium. Cui secreto Porcia: "Non est hoc", inquit, "temerarium factum meum, sed in tali statu nostro amoris mei erga te certissimum indicium: experiri enim volui, si tibi propositum parum ex sententia cessisset, quam aequo animo me ferro essem interemptura".
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20670
[silly] - [2012-04-27 10:52:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!