Alessandro prepara un inganno per il nemico


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alessandro prepara un inganno per il nemico
Pagina 290 Numero 227

 Alexander, inops consilii, tandem ad fallendum hostem talem dolum intendit. Erat insula in flumine amplior ceteris, silvestris eădem et tegendis insidiis apta. Fossa quoque praealta haud procul ripā, quam tenebat ipse, non pedites modo sed etiam cum equis viros potĕrat abscondere. Igitur ut a custodia huius opportunitatis oculos hostium avertĕret, Ptolomaeum omnibus turmis obequitare iussit procul insulā et subinde Indos clamore terrēre, quasi flumen transnaturus foret. Per complures dies Ptolomaeus id fecit eoque consilio Porum quoque agmen suum ei parti, quam se petere simulabat, coegit advertĕre. Iam extra conspectum hostis insula erat. Alexander in diversa parte ripae statui suum tabernaculum iussit adsuetamque comitari ipsum cohortem ante id tabernaculum stare et omnem apparatum regiae magnificentiae hostium oculis de industria ostendi. Attalum etiam, aequalem sibi et haud dispărem habitu oris et corporis, utĭque cum procul viseretur, veste regia exornat praebiturum speciem ipsum regem illi ripae praesidēre nec agitare de transitu.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato 10 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20667

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile