Fiero discorso di Veturia a Coriolano


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Fiero discorso di Veturia a Coriolano

 Ubi Coriolano nuntiatum est adesse ingens muliĕrum agmen, primo multo obstinatior adversus lacrimas muliĕbres erat; dein familiarium quidam, qui insignem maestitiā inter ceteras cognovĕrat Veturiam, inter nurum nepotesque stantem: "Nisi me frustrantur", inquit, "oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt". Coriolanus prope ut amens consternatus ab sede sua cum ferret matri obviae complexum, mulier in iram ex precibus versa: "Sine, priusquam complexum accipio, sciam", inquit, "ad hostem an ad filium venĕrim, captiva materne in castris tuis sim. In hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut exsulem te, deinde hostem viderem? Potuisti populari hanc terram quae te genuit atque aluit? Non tibi, quamvis infesto animo pervenĕras, ingredienti fines ira cecĭdit? Non, cum in conspectu Roma fuit, succurrit: ‘Intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater, coniunx liberique?'. Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. Sed ego nihil miserius iam pati possum, nec, ut sum miserrima, diu futura sum: de his vidĕris, quos, si pergis, aut immatura mors aut longa servitus manet". Muliĕrum fletus et comploratio sui patriaeque fregēre tandem virum, qui retro ab urbe castra movit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20657

[silly] - [2013-01-05 13:38:53]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile