Non sempre si devono mantenere le promesse


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Non sempre si devono mantenere le promesse
Pagina 282 Numero 216

 Illa promissa servanda non sunt, quae non sunt iis ipsis utilia, quibus illa promisĕris. Sol Phaethonti filio facturum se esse dixit quidquid optasset. Optavit ut in currum patris tolleretur: sublatus est. At is, ante quam constĭtit, ictu fulminis deflagravit. Quanto melius fuĕrat promissum patris non esse servatum! Quid Agamemnon? Nonne, cum devovisset Dianae quod in suo regno pulcherrimum natum esset illo anno, immolavit Iphigenīam, qua nihil erat eo quidem anno natum pulchrius? Promissum potius non faciendum, quam tam taetrum facinus admittendum fuit. Ergo et promissa non facienda nonnumquam, neque semper deposita reddenda. Si gladium quis apud te sana mente deposuĕrit, repĕtat insaniens, reddere peccatum sit, officium non reddere. Quid? Si is, qui apud te pecuniam deposuĕrit, bellum infĕrat patriae, reddasne depositum? Non credo: facies enim contra rem publicam, quae debet esse carissima. Sic multa, quae honestă naturā videntur, temporibus fiunt non honesta.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20656

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile