banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La condanna di Milziade
Pagina 270 Numero 209

 Miltiades Parum insulam cum oratione reconciliare non posset, urbem obsidione clausit. Cum iam in eo esset ut oppido potiretur, procul in continenti lucus, qui ex insula conspiciebatur, nocturno tempore incensus est. Cuius flamma ut ab oppidanis et oppugnatoribus est visa, utrisque venit in opinionem signum a classiariis regiis datum esse. Quo factum est ut et Parii a deditione deterrerentur et Miltiades, timens ne classis regia adventaret, incensis operibus, quae statuerat, Athenas magna cum offensione civium suorum rediret. Accusatus ergo est proditionis quod, cum Parum expugnare posset, a rege corruptus infectis rebus discessisset. Causa cognita, capitis absolutus, pecunia multatus est, eàque lis quinquaginta talentis aestimata est. Hanc pecuniam quod solvere in praesentia non poterat, in vincla publica coniectus est ibique diem obiit supremum.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20649
[silly] - [2013-01-06 11:10:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!