Cessare sottomette i Morini e i Menapi


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cessare sottomette i Morini e i Menapi
Pagina 268 Numero 205

 Qua re nuntiata, Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. Intĕrim nostri milites impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis quattuor fortissime pugnaverunt, et paucis vulneribus acceptis complures ex iis occiderunt. Postea vero quam equitatus noster in conspectum venit, hostes abiectis armis terga verterunt magnusque eorum numerus est occisus.
Caesar postero die T. Labienum legatum cum iis legionibus, quas ex Britannia reduxĕrat, in Morĭnos qui rebellionem fecĕrant misit. Qui, cum propter siccitates paludum quo se recipĕrent non haberent, quo perfugio superiore anno erant usi, omnes fere in potestatem Labieni venerunt. At Q. Titurius et L. Cotta legati, qui in Menapiorum fines legiones duxĕrant, omnibus eorum agris vastatis, frumentis succisis, aedificiis incensis, quod Menapii se omnes in densissimas silvas abdidĕrant, ad Caesarem se receperunt. Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eo duae omnīno civitates ex Britannia obsĭdes miserunt, reliquae neglexerunt. His rebus gestis, ex litteris Caesaris dierum viginti supplicatio ab senatu decreta est.
da Cesare


Oggi hai visualizzato 7 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20645

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile