La nostra amicizia è nota a tutti


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La nostra amicizia è nota a tutti
Pagina 252 Numero 200

 Quantum meum studium exstitĕrit dignitatis tuae vel tuendae vel etiam augendae, non dubito quin ad te omnes tui scripsĕrint. Non enim fuit aut mediŏcre aut obscurum aut eius modi quod silentio posset praeteriri. Nam et cum consulibus et cum multis consularibus tanta contentione decertavi, quanta numquam antea ulla in causa, suscepique mihi perpetuam propugnationem pro omnibus ornamentis tuis veterique nostrae necessitudini iam diu debitum sed multa varietate tempŏrum interruptum officium cumulate reddĭdi. Neque mehercule umquam mihi tui aut colendi aut ornandi voluntas defuit. Sed quaedam pestes hominum laude aliena dolentium et te nonnumquam a me alienarunt et me aliquando immutarunt tibi. Sed exstĭtit tempus optatum mihi magis quam speratum, ut florentissimis tuis rebus mea perspĭci posset et memoria nostrae voluntatis et amicitiae fides. Sum enim consecutus non modo ut domus tua tota sed ut cuncta civitas me tibi amicissimum esse cognosceret.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 7 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20632

[mastra] - [2013-01-24 17:34:38]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile