banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La fine di Bruto e Cassio
Pagina 218 Numero 186

 Cornu cui Brutus praeerat, impulsis hostibus, castra Caesaris cepit, id autem in quo Cassius fuerat, fugatum ac male mulcatum, in altiora receperat loca. Tum Cassius, ex sua fortuna eventum collegae aestimans, cum dimisisset evocatum iussissetque nuntiare sibi quae esset multitudo ac vis hominum, quae ad se tenderet, tardius eo nuntiante, cum in vicino esset agmen cursu ad eum tendentium neque pulvere facies aut signa denotari possent, existimans hostes esse qui irruerent, lacerna caput circumdedit extentamque cervicem interritus liberto praebuit. Deciderat Cassii caput, cum evocatus advenit nuntians Brutum esse victorem. Qui, cum imperatorem prostratum videret: "Sequar", inquit, "eum quem mea occidit tarditas" et ita in gladium incubuit. Post paucos deinde dies Brutus conflixit cum hostibus et, victus acie, cum in tumulum nocte ex fuga se recepisset, impetravit a Stratone Aegeate, familiari suo, ut manum morituro commodaret sibi; reiectoque laevo super caput brachio, cum mucronem gladii eius dextera tenens admovisset ad eum ipsum locum qua cor emicat, impellens se in vulnus uno ictu transfixus expiravit protinus.
Velleio Patercolo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20593
[silly] - [2012-04-27 10:47:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!