Gli abitanti di Albalonga si trasferiscono a Roma


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gli abitanti di Albalonga si trasferiscono a Roma
Pagina 216 Numero 182

 Inter haec iam praemissi Albam erant equites qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductae ad diruendam urbem. Quae ubi intravēre portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor qualis captarum esse urbium solet, cum, effractis portis stratisve ariĕte muris aut arce vi capta, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammāque miscet; sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos ut, prae metu oblīti quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud visuri pervagarentur. Ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inductā omniă implevĕrat, raptim quibus quisque potĕrat elatis, cum larem ac penates tectàque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes exirent, iam contĭnens agmen migrantium implevĕrat vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur, muliĕrum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent deos.
da Livio


Oggi hai visualizzato 12 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 3 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20589

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile