Annibale contro Sempronio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Annibale contro Sempronio
Pagina 215 Numero 180

 Degressus de Apennino, Hannĭbal retro ad Placentiam castra movit et, decem milia passuum progressus, ibi consedit. Postero die duodĕcim milia peditum, quinque equitum adversus hostem in planitiem duxit. Nec Sempronius consul, qui iam a Roma rediĕrat, certamen detrectavit: atque eo die tria milia passuum inter bina castra fuerunt. Postero die vario eventu in acie pugnatum est; primo concursu adeo Romani superiores fuerunt, ut non acie vicĕrint solum, sed pulsos hostes in castra persequerentur et castra ipsa obsiderent. Hannĭbal, paucis propugnatoribus in vallo portisque positis, ceteros confertos in media castra recepit ibique ad erumpendum parati erant. Iam nona ferme diēi hora erat cum Romani, nequiquam fatigatis militibus, postquam nulla spes potiundi castris erat, signum receptui dederunt. Quod ubi Hannĭbal accepit et eos a castris recedere vidit, extemplo, equitibus dexterā laevāque in hostem emissis, ipse cum peditum robŏre e mediis castris erupit. Pugna magis saeva et clades maior utriusque partis fuisset, si extendi eam dies in longius spatium sivisset. Nox proelium diremit: ităque acrior concursus fuit quam caedes et, sicut aequata ferme pugna erat, ita clade pari ex acie discessum est.
da Livio


Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20587

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile